1. Recordare:
Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae,
Ne me perdas illa die,
Quaerens me, sedisti lassus,
Redemisti Crucem passus,
Tantus labor non sit cassus,
Juste judex ultionis
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.
Ingemisco tamquam reus
Culpa rubet vultus meus
Supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti
Mihi quoque spem dedisti
Preces meae non sunt dignae.
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne
Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestrà,
Statuens in parte dextra.